- PENSILES Horti
- PENSILES HortiCurtio l. 5. c. 1. ubi Babylonem deseribit, memorantur his verbis: Super arce vulgatum Graecorum fabulis miraculum Pensiles horti sunt; summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbrâ et proceitate amoeni. Saxô pilae, quae totum onus sustinent, instructae sunt: super pilas lapide quadratô solum stratum est, patiens terrae, quam altam iniciunt; et humoris, quô rigant terras: adeoque validas arbores sustinent moles, ut stipites earum octo cubitorum spatium crassitudine aequent, in L. pedum altitudinem emineant, et frugiferae sint, ut si terrô sua alerentur. Et cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat: haec moles, quae tot arborum radicibus premitur, tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat. Quippe viginti parietes lati sustinent, undecim pedum intervallô distantes, ut procul visentibus silvae montibus suis imminere videantur. Syriae Regem Babylone regnantem, hoc opus esse molitum, memoriae proditum est, amore coniugis victum; quae desideriô nemorum silvarumque in campestribus locis virum compulit amoennitatem naturae genere huius operis imitari. De iisdem Freinshemius in hunc locum, ex Diodoro: Patebant in singula latera quatuor iugera: accessus vero montosus erat, habebatque exstructiones alias ex aliis aptas, ita ut Theatri aspectum referrent: sub exstructis autem ascensibus adificatae erant testudines, sustinentes totum viridarii pondus, seque invicem sensim paululum exsuperantes accessu. Fornici autem supremo, cuius altitudo erat L. cubitorum, imposita erat suprema Hortorum superficies, ambitui propugnaculorum adaequata. Deinde muri sumptuose formati et stabiliti crassitudinem habebant pedum XXII. Egressus autem quilibet latitudinem habebat pedum X. Culmina tegebantur lapideis trabibus, longitudine una cum epibolis pedum XVI. latitudine vero IV. Tabulatum autem trabibus impositum, primo quidem substratum habebat exlamum multô bitumine illitum, deincepsque laterem coctum duplicem gypsô colligatum, tertio super iniectum erat tectum plumbeum, ne aggeris humor altius penetraret: Super haec aggesta erat terrae magna vis, quae sufficeret alendis maximarum arborum radicibus. Solum autem adaequatum et complanatum, plenum erat arborum omnis generis. Fornices, lumen excipientes, quod se mutuo excederent, habebant multas et varias Regum diaetas: quarum una supremam superficiem multis locis incisam habebat et machinas, ad hauriendas aquas, quibus aquae magna vis ex flumine sursum attollebatur, quod a nemine externo perspici poterat. Vide quoque Strabonem Geogr. l. 16. in princ. Plin. dubitat, an Semiramis, an Cyrus illos condiderit, l. 19. c. 4. Martial. Assyrium laborem vocat, Epigr. 1. in Amphitheatrum Caesaris, v. 1.Assyrius iactet nec Babylona labor.Quibus verbis Alciatus, Iunius et A. Schottus Hortos pensiles Babylonis, in pellicis gratiam a Rege Assyrio fabricatos, intelligunt, ut ait Schrevelius Notis in loc. Videlquoque Politianum Miscellan. l. 2. et Hadr. Turnebum Adversar. l. 17. c. 2. Utiautem Horti Pensiles Babylone, sic Ambulatio pensilis Gnidi Sostratiopus, memoratur Plinio l. 36. c. 13. Sed et Aquaeductus pensiles, Roma habuit, ubi non subterraneis meatibus, sed altis molibus substructis, aquae invectae. Frontinus de Aquaeduct. l. 1. Ponam, ex quibus locis et a quoto milliario, quantum subterraneo rivo, quantum substructione, quantum opere arcuato, post altitudinem cuiusque modulorumque rationem. Claudian us Numatianus Rutilius Itinerar. l. 1. v. 97.Quid loquar aereo pendentes fornice rivos,Qua vix imbriferas tolleret Iris aquas?Hos potius dicam crevisse in sidera montes,Tale Giganteum Graecia laudat opus.Balneas itidem pensiles, quarum primus Sergius Orata auctor fuit, teste Pliniô l. 9. c. 4. ut mirum sit, cur Seneca suspensuras balneorum suô aevô inventas tradat Ep. 90. Vixit autem Orata hic aevô Mithridatis Regis et Cn. Pompeii. Vide quoque Nonium Marcellum c. 3. num. 24. Primus balneola suspendit, pisces inclusit; apud Thom. Dempsterum Paralipom. in Rosin. l. 1. c. 14. Nec non Horrea pensilia, quorum meminit Iun. Columella de Re Rust. l. 1. c. 6. Vitruvio Horrea sublimia dicta, Architecton. l. 6. c. 9. quibus Horrea subterranea, Cassiodorus l. 12. Ep. 12. Horrea defossa Plinius opponit, l. 18. c. 30. Vide iterum Dempster. in Rosin. l. 7. c. 38. et supra, in voce Horreum. Idem Plinius Pensilia Theatra Curionis, describit l. 36. c. 15. et Urbem pensilem. l. 36. c. 15. Legitur et Pensilis hortus imo vero totum oppidum Aegyptiae Thebae, exercitus armatos subter educere solitis Regibus, nullo oppidanorum sentiente. Vide eundem de Pensilibus Cucumerum hortis, l. 19. c. 5. Apud Recentiores, Domus pensilis occurrit, memorata Eucherio Ep. ad PhilonemPresbyt. Hoc tamen peto ab ipsofratre nostro, ut domum pensilem, quam iussimus fieri, nobis praeparet et membranas. Sic autem, quae pontibus inaedificatae sunt, appellavit Auctor Vitae Leobini Episcopi Carnot. num. 15. utidocet Carol. du Fresne Glossario etc. Vide et supra Gynaeceum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.